Psalms 54

Psalmus, in finem, In hymnis intellectus David. Exaudi Deus orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea: et conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi. Cor meum conturbatum est in me: et formido mortis cecidit super me. Timor et tremor venerunt super me: et contexerunt me tenebrae: Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Ecce elongavi fugiens: et mansi in solitudine. Expectabam eum, qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate. 10 Praecipita Domine, divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem, et contradictionem in civitate. 11 Die ac nocte circumdabit eam super muros eius iniquitas: et labor in medio eius, 12 et iniustitia. Et non defecit de plateis eius usura et dolus. 13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is, qui oderat me, super me magna locutus fuisset: abscondissem me forsitan ab eo. 14 Tu vero homo unanimis: dux meus, et notus meus: 15 Qui simul mecum dulces capiebas cibos: in domo Dei ambulavimus cum consensu. 16 Veniat mors super illos: et descendant in infernum viventes: Quoniam nequitiae in habitaculis eorum: in medio eorum. 17 Ego autem ad Deum clamavi: et Dominus salvabit me. 18 Vespere, et mane, et meridie narrabo et annunciabo: et exaudiet vocem meam. 19 Redimet in pace animam meam ab his, qui appropinquant mihi: quoniam inter multos erant mecum. 20 Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum: 21 extendit manum suam in retribuendo. Contaminaverunt testamentum eius, 22 divisi sunt ab ira vultus eius: et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones eius super oleum: et ipsi sunt iacula. 23 Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet: non dabit in aeternum fluctuationem iusto. 24 Tu vero Deus deduces eos, in puteum interitus. Viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos: ego autem sperabo in te Domine.
Copyright information for VulgS