Psalms 55

Psalmus In finem, Pro populo, qui a Sanctis longe factus est, David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. Miserere mei Deus, quoniam conculcavit me homo: tota die impugnans tribulavit me. Conculcaverunt me inimici mei tota die: quoniam multi bellantes adversum me. Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo. In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. Tota die verba mea execrabantur: adversum me omnes cogitationes eorum, in malum. Inhabitabunt et abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam, pro nihilo salvos facies illos: in ira populos confringes. Deus, vitam meam annunciavi tibi: posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, Sicut et in promissione tua: 10 tunc convertentur inimici mei retrorsum: In quacumque die invocavero te: ecce cognovi quoniam Deus meus es. 11 In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem: in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo. 12 In me sunt Deus vota tua, quae reddam, laudationes tibi. 13 Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu: ut placeam coram Deo in lumine viventium.
Copyright information for VulgS