Psalms 57

Psalmus, in finem, ne corrumpas, David in tituli inscriptionem. Si vere utique iustitiam loquimini: recte iudicate filii hominum. Etenim in corde iniquitates operamini: in terra iniustitias manus vestrae concinnant. Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero: locuti sunt falsa. Furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas, Quae non exaudiet vocem incantantium: et venefici incantantis sapienter. Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus. Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur. Sicut cera, quae fluit, auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem. 10 Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum: sicut viventes, sic in ira absorbet eos. 11 Laetabitur iustus cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris. 12 Et dicet homo: Si utique est fructus iusto: utique est Deus iudicans eos in terra.
Copyright information for VulgS