Psalms 59

Psalmus In finem, Pro his, qui immutabuntur, in tituli inscriptionem David in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam Syriam, et Sobal, et convertit Ioab, et percussit Edom in valle Salinarum duodecim millia. Deus repulisti nos, et destruxisti nos: iratus es, et misertus es nobis. Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones eius, quia commota est. Ostendisti populo tuo dura: potasti nos vino compunctionis. Dedisti metuentibus te significationem: ut fugiant a facie arcus: Ut liberentur dilecti tui: salvum fac dextera tua, et exaudi me. Deus locutus est in sancto suo: Laetabor, et partibor Sichimam: et convallem tabernaculorum metibor. Meus est Galaad, et meus est Manasses: et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda rex meus: 10 Moab olla spei meae. In Idumaeam extendam calceamentum meum: mihi alienigenae subditi sunt. 11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam? 12 Nonne tu Deus, qui repulisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris? 13 Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis. 14 In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
Copyright information for VulgS