Psalms 62

Psalmus David, Cum esset in deserto Idumaeae. Deus Deus meus ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. In terra deserta, et invia, et inaquosa: sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam. Quoniam melior est misericordia tua super vitas: labia mea laudabunt te. Sic benedicam te in vita mea: et in nomine tuo levabo manus meas. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et labiis exultationis laudabit os meum. Sic memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te: quia fuisti adiutor meus. Et in velamento alarum tuarum exultabo, adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua. 10 Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae: 11 tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. 12 Rex vero laetabitur in Deo, laudabuntur omnes qui iurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.
Copyright information for VulgS