Psalms 66

Psalmus Cantici David, in finem, In hymnis. Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri. Ut cognoscamus in terra viam tuam: in omnibus gentibus salutare tuum. Confiteantur tibi populi Deus: confiteantur tibi populi omnes. Laetentur et exultent gentes: quoniam iudicas populos in aequitate, et gentes in terra dirigis. Confiteantur tibi populi Deus: confiteantur tibi populi omnes. terra dedit fructum suum. Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus: et metuant eum omnes fines terrae.
Copyright information for VulgS