Psalms 68

Psalmus David, in finem, pro iis, qui commutabuntur. Salvum me fac Deus: quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Infixus sum in limo profundi: et non est substantia. Veni in altitudinem maris: et tempestas demersit me. Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae: defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste: quae non rapui, tunc exolvebam. Deus tu scis insipientiam meam: et delicta mea a te non sunt abscondita. Non erubescant in me qui expectant te Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me qui quaerunt te, Deus Israel. Quoniam propter te sustinui opprobrium: operuit confusio faciem meam. Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meae. 10 Quoniam zelus domus tuae comedit me: et opprobria exprobrantium tibi, ceciderunt super me. 11 Et operui in ieiunio animam meam: et factum est in opprobrium mihi. 12 Et posui vestimentum meum cilicium: et factus sum illis in parabolam. 13 Adversum me loquebantur qui sedebant in porta: et in me psallebant qui bibebant vinum. 14 Ego vero orationem meam ad te Domine: tempus beneplaciti Deus. In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae: 15 Eripe me de luto, ut non infigar: libera me ab iis, qui oderunt me, et de profundis aquarum. 16 Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum: neque urgeat super me puteus os suum. 17 Exaudi me Domine, quoniam benigna est misericordia tua: secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. 18 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo: quoniam tribulor, velociter exaudi me. 19 Intende animae meae, et libera eam: propter inimicos meos eripe me. 20 Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam. 21 In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me, improperium expectavit cor meum et miseriam. Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit: et qui consolaretur, et non inveni. 22 Et dederunt in escam meam fel: et in siti mea potaverunt me aceto. 23 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum. 24 Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva. 25 Effunde super eos iram tuam: et furor irae tuae comprehendat eos. 26 Fiat habitatio eorum deserta: et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. 27 Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt: et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. 28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum: et non intrent in iustitiam tuam. 29 Deleantur de Libro viventium: et cum iustis non scribantur. 30 Ego sum pauper et dolens: salus tua Deus suscepit me. 31 Laudabo nomen Dei cum cantico: et magnificabo eum in laude: 32 Et placebit Deo super vitulum novellum: cornua producentem et ungulas. 33 Videant pauperes et laetentur: quaerite Deum, et vivet anima vestra: 34 Quoniam exaudivit pauperes Dominus: et vinctos suos non despexit. 35 Laudent illum caeli et terra, mare, et omnia reptilia in eis. 36 Quoniam Deus salvam faciet Sion: et aedificabuntur civitates Iuda. Et inhabitabunt ibi, et hereditate acquirent eam. 37 Et semen servorum eius possidebit eam, et qui diligunt nomen eius, habitabunt in ea.
Copyright information for VulgS