Psalms 69

Psalmus David, in finem, In rememorationem, quod salvum fecit eum Dominus. Deus in adiutorium meum intende: Domine ad adiuvandum me festina. Confundantur, et revereantur, qui quaerunt animam meam: Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala: Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge, euge. Exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te, et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum. Ego vero egenus, et pauper sum: Deus adiuva me. Adiutor meus, et liberator meus es tu: Domine ne moreris.
Copyright information for VulgS