Psalms 7

Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini. Domine Deus meus in te speravi: salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me. Nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. Domine Deus meus si feci istud, si est iniquitas in manibus meis: Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat, et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. Exurge Domine in ira tua: et exaltare in finibus inimicorum meorum. Et exurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti: et synagoga populorum circumdabit te. Et propter hanc in altum regredere: Dominus iudicat populos. Iudica me Domine secundum iustitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. 10 Consumetur nequitia peccatorum, et diriges iustum, scrutans corda et renes Deus. Iustum 11 adiutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. 12 Deus iudex iustus, fortis, et patiens: numquid irascitur per singulos dies? 13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit: arcum suum tetendit, et paravit illum. 14 Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. 15 Ecce parturiit iniustitiam: concepit dolorem, et peperit iniquitatem. 16 Lacum aperuit, et effodit eum: et incidit in foveam, quam fecit. 17 Convertetur dolor eius in caput eius: et in verticem ipsius iniquitas eius descendet. 18 Confitebor Domino secundum iustitiam eius: et psallam nomini Domini altissimi.
Copyright information for VulgS