Psalms 70

Psalmus David, Filiorum Ionadab, et eorum, qui primi captivi ducti sunt. In te Domine speravi, non confundar in aeternum: in iustitia tua libera me, et eripe me. Inclina ad me aurem tuam, et salva me. Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum: ut salvum me facias, Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu. Deus meus eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui: Quoniam tu es patientia mea Domine: Domine spes mea a iuventute mea. In te confirmatus sum ex utero: de ventre matris meae tu es protector meus: In te cantatio mea semper: tamquam prodigium factus sum multis: et tu adiutor fortis. Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam: tota die magnitudinem tuam. Ne proiicias me in tempore senectutis: cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. 10 Quia dixerunt inimici mei mihi: et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum, 11 Dicentes: Deus dereliquit eum, persequimini, et comprehendite eum: quia non est qui eripiat. 12 Deus ne elongeris a me: Deus meus in auxilium meum respice. 13 Confundantur, et deficiant detrahentes animae meae: operiantur confusione, et pudore qui quaerunt mala mihi. 14 Ego autem semper sperabo: et adiiciam super omnem laudem tuam. 15 Os meum annunciabit iustitiam tuam: tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam, 16 introibo in potentias Domini: Domine, memorabor iustitiae tuae solius. 17 Deus docuisti me a iuventute mea: et usque nunc pronunciabo mirabilia tua. 18 Et usque in senectam et senium: Deus ne derelinquas me, Donec annunciem brachium tuum generationi omni, quae ventura est: Potentiam tuam, 19 et iustitiam tuam Deus usque in altissima, quae fecisti magnalia: Deus quis similis tibi? 20 Quantas ostendisti mihi tribulationes multas, et malas: et conversus vivificasti me: et de abyssis terrae iterum reduxisti me: 21 Multiplicasti magnificentiam tuam: et conversus consolatus es me. 22 Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam: Deus psallam tibi in cithara, sanctus Israel. 23 Exultabunt labia mea cum cantavero tibi: et anima mea, quam redemisti. 24 Sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam: cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi.
Copyright information for VulgS