Psalms 74

Psalmus Cantici Asaph, in finem, ne corrumpas. Confitebimur tibi Deus: confitebimur, et invocabimus nomen tuum. Narrabimus mirabilia tua: cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas eius. Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu: Nolite extollere in altum cornu vestrum: nolite loqui adversus Deum iniquitatem. Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus: quoniam Deus iudex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat: quia calix in manu Domini vini meri plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc: verumtamen faex eius non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae. 10 Ego autem annunciabo in saeculum: cantabo Deo Iacob. 11 Et omnia cornua peccatorum confringam: et exaltabuntur cornua iusti.
Copyright information for VulgS