Psalms 75

Psalmus Asaph, in finem, in Laudibus, canticum ad Assyrios. Notus in Iudaea Deus: in Israel magnum nomen eius. Et factus est in pace locus eius: et habitatio eius in Sion. Ibi confregit potentias arcum, scutum, gladium, et bellum. Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis: turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos. Tu terribilis es, et quis resistet tibi? ex tunc ira tua. De caelo auditum fecisti iudicium: terra tremuit et quievit, 10 Cum exurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae. 11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi. 12 Vovete, et reddite Domino Deo vestro: omnes qui in circuitu eius affertis munera. Terribili 13 et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae.
Copyright information for VulgS