Psalms 76

Psalmus Asaph, in finem, pro Idithum. Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Deum, et intendit mihi. In die tribulationis meae Deum exquisivi, manibus meis nocte contra eum: et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea, memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum: et defecit spiritus meus. Anticipaverunt vigilias oculi mei: turbatus sum, et non sum locutus. Cogitavi dies antiquos: et annos aeternos in mente habui. Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum. Numquid in aeternum proiiciet Deus: aut non apponet ut complacitior sit adhuc? Aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem? 10 Aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas? 11 Et dixi nunc coepi: haec mutatio dexterae Excelsi. 12 Memor fui operum Domini: quia memor ero ab initio mirabilium tuorum, 13 Et meditabor in omnibus operibus tuis: et in adinventionibus tuis exercebor. 14 Deus in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster? 15 tu es Deus qui facis mirabilia. Notam fecisti in populis virtutem tuam: 16 redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Iacob, et Ioseph. 17 Viderunt te aquae Deus, viderunt te aquae: et timuerunt, et turbatae sunt abyssi. 18 Multitudo sonitus aquarum: vocem dederunt nubes. Etenim sagittae tuae transeunt: 19 vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae: commota est et contremuit terra. 20 In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis: et vestigia tua non cognoscentur. 21 Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.
Copyright information for VulgS