Psalms 83

Psalmus, in finem, Pro torcularibus filiis Core. Quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum: concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini: Cor meum, et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Etenim passer invenit sibi domum: et turtur nidum, ubi ponat pullos suos. Altaria tua Domine virtutum: rex meus, et Deus meus. Beati, qui habitant in domo tua Domine: in saecula saeculorum laudabunt te. Beatus vir, cuius est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum in loco, quem posuit. Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion. Domine Deus virtutum exaudi orationem meam: auribus percipe Deus Iacob. 10 Protector noster aspice Deus: et respice in faciem Christi tui. 11 Quia melior est dies una in atriis tuis super millia. Elegi abiectus esse in domo Dei mei: magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. 12 Quia misericordiam, et veritatem diligit Deus: gratiam, et gloriam dabit Dominus. 13 Non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia: Domine virtutum, beatus homo, qui sperat in te.
Copyright information for VulgS