Psalms 85

Psalmus, Oratio David. Inclina Domine aurem tuam, et exaudi me: quoniam inops, et pauper sum ego. Custodi animam meam, quoniam sanctus sum: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Miserere mei Domine, quoniam ad te clamavi tota die: laetifica animam servi tui, quoniam ad te Domine animam meam levavi. Quoniam tu Domine suavis, et mitis: et multae misericordiae omnibus invocantibus te. Auribus percipe Domine orationem meam: et intende voci deprecationis meae. In die tribulationis meae clamavi ad te: quia exaudisti me, Non est similis tui in diis Domine: et non est secundum opera tua. Omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te Domine: et glorificabunt nomen tuum. 10 Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia: tu es Deus solus. 11 Deduc me Domine in via tua, et ingrediar in veritate tua: laetetur cor meum ut timeat nomen tuum. 12 Confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo. et glorificabo nomen tuum in aeternum: 13 Quia misericordia tua magna est super me: et eruisti animam meam ex inferno inferiori. 14 Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam: et non proposuerunt te in conspectu suo. 15 Et tu Domine Deus miserator et misericors, patiens, et multae misericordiae, et verax, 16 Respice in me, et miserere mei, da imperium tuum puero tuo: et salvum fac filium ancillae tuae. 17 Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur: quoniam tu Domine adiuvisti me, et consolatus es me.
Copyright information for VulgS