Psalms 86

Psalmus Cantici, filiis Core. Fundamenta eius in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Memor ero Rahab, et Babylonis scientium me. Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt illic. Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: et ipse fundavit eam Altissimus? Dominus narrabit in scripturis populorum, et principum: horum, qui fuerunt in ea. Sicut laetantium omnium habitatio est in te.
Copyright information for VulgS