Psalms 87

Psalmus, Canticum psalmi, in finem, filiis Core, pro Maheleth ad respondendum, intellectus Eman Israelitae. Domine Deus salutis meae: in die clamavi, et nocte coram te. Intret in conspectu tuo oratio mea: inclina aurem tuam ad precem meam: Quia repleta est malis anima mea: et vita mea inferno appropinquavit. Aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber, Sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius: et ipsi de manu tua repulsi sunt. Posuerunt me in lacu inferiori: in tenebrosis, et in umbra mortis. Super me confirmatus est furor tuus: et omnes fluctus tuos induxisti super me. Longe fecisti notos meos a me: posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar: 10 oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te Domine tota die: expandi ad te manus meas. 11 Numquid mortuis facies mirabilia: aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? 12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? 13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua: et iustitia tua in terra oblivionis? 14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te. 15 Ut quid Domine repellis orationem meam: avertis faciem tuam a me? 16 Pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea: exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. 17 In me transierunt irae tuae: et terrores tui conturbaverunt me. 18 Circumdederunt me sicut aqua tota die: circumdederunt me simul. 19 Elongasti a me amicum, et proximum: et notos meos a miseria.
Copyright information for VulgS