Psalms 94

Laus Cantici David. Venite, exultemus Domino: iubilemus Deo salutari nostro: Praeoccupemus faciem eius in confessione: et in psalmis iubilemus ei. Quoniam Deus magnus Dominus: et rex magnus super omnes deos. Quia in manu eius sunt omnes fines terrae: et altitudines montium ipsius sunt. Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud: et siccam manus eius formaverunt. Venite adoremus, et procidamus: et ploremus ante Dominum, qui fecit nos. Quia ipse est Dominus Deus noster: et nos populus pascuae eius, et oves manus eius. Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra; Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt, et viderunt opera mea. 10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde. 11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
Copyright information for VulgS