Psalms 95

Canticum David, Quando domus aedificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum: cantate Domino omnis terra. Cantate Domino, et benedicite nomini eius: annunciate de die in diem salutare eius. Annunciate inter Gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius. Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. Quoniam omnes dii Gentium daemonia: Dominus autem caelos fecit. Confessio, et pulchritudo in conspectu eius: sanctimonia, et magnificentia in sanctificatione eius. Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem: afferte Domino gloriam nomini eius. Tollite hostias, et introite in atria eius: adorate Dominum in atrio sancto eius. Commoveatur a facie eius universa terra: 10 dicite in Gentibus quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur: iudicabit populos in aequitate. 11 Laetentur caeli, et exultet terra, commoveatur mare, et plenitudo eius: 12 gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exultabunt omnia ligna silvarum 13 a facie Domini, quia venit: quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.
Copyright information for VulgS