Psalms 96

Psalmus David, Quando terra eius restituta est ei. Dominus regnavit, exultet terra: laetentur insulae multae. Nubes, et caligo in circuitu eius: iustitia, et iudicium correctio sedis eius. Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos eius. Alluxerunt fulgura eius orbi terrae: vidit, et commota est terra. Montes, sicut cera fluxerunt a facie Domini: a facie Domini omnis terra. Annunciaverunt caeli iustitiam eius: et viderunt omnes populi gloriam eius. Confundantur omnes, qui adorant sculptilia: et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli eius: audivit, et laetata est Sion. Et exultaverunt filiae Iuda, propter iudicia tua Domine: Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram: nimis exaltatus es super omnes deos. 10 Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos. 11 Lux orta est iusto, et rectis corde laetitia. 12 Laetamini iusti in Domino: et confitemini memoriae sanctificationis eius.
Copyright information for VulgS