Psalms 97

Psalmus David. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius: et brachium sanctum eius. Notum fecit Dominus salutare suum: in conspectu gentium revelavit iustitiam suam. Recordatus est misericordiae suae, et veritatis suae domui Israel. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri. Iubilate Deo omnis terra: cantate, et exultate, et psallite. Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi: in tubis ductilibus, et voce tubae corneae. Iubilate in conspectu regis Domini: moveatur mare, et plenitudo eius: orbis terrarum, et qui habitant in eo. Flumina plaudent manu, simul montes exultabunt a conspectu Domini: quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrarum in iustitia, et populos in aequitate.
Copyright information for VulgS