Psalms 98

Psalmus David. Dominus regnavit, irascantur populi: qui sedet super cherubim, moveatur terra. Dominus in Sion magnus: et excelsus super omnes populos. Confiteantur nomini tuo magno: quoniam terribile, et sanctum est: et honor regis iudicium diligit. Tu parasti directiones: iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti. Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius: quoniam sanctum est. Moyses et Aaron in sacerdotibus eius: et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius: Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos: in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia eius, et praeceptum quod dedit illis. Domine Deus noster tu exaudiebas eos: Deus tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto eius: quoniam sanctus Dominus Deus noster.
Copyright information for VulgS