Revelation of John 18

Et post haec vidi alium Angelum descendentem de caelo, habentem potestatem magnam: et terra illuminata est a gloria eius. Et exclamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundae, et odibilis: quia de vino irae fornicationis eius biberunt omnes gentes: et reges terrae cum illa fornicati sunt: et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti sunt. Et audivi aliam vocem de caelo, dicentem: Exite de illa populus meus: ut ne participes sitis delictorum eius, et de plagis eius non accipiatis. Quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum, et recordatus est Dominus iniquitatum eius. Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis: et duplicate duplicia secundum opera eius: in poculo, quo miscuit vobis, miscete illi duplum. Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum: quia in corde suo dicit: Sedeo regina: et vidua non sum: et luctum non videbo. Ideo in una die venient plagae eius, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur: quia fortis est Deus, qui iudicabit illam. Et flebunt, et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii eius: 10 longe stantes propter timorem tormentorum eius, dicentes: Vae, vae civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis: quoniam una hora venit iudicium tuum. 11 Et negotiatores terrae flebunt, et lugebunt super illam: quoniam merces eorum nemo emet amplius: 12 merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et cocci, (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et aeramento, et ferro, et marmore, 13 et cinnamomum) et amomum et odoramentorum, et unguenti, et turis, et vini, et olei, et similae, et tritici, et iumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum. 14 Et poma desiderii animae tuae discesserunt a te, et omnia pinguia, et praeclara perierunt a te, et amplius illa iam non invenient. 15 Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum eius, flentes, ac lugentes, 16 et dicentes: Vae, vae civitas illa magna, quae amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis: 17 quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae, et omnis gubernator, et omnis, qui in lacum navigat, et nautae, et qui in mari operantur, longe steterunt, 18 et clamaverunt videntes locum incendii eius, dicentes: Quae similis civitati huic magnae? 19 Et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes: Vae, vae civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis eius: quoniam una hora desolata est. 20 Exulta super eam caelum, et sancti Apostoli, et Prophetae: quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa. 21 Et sustulit unus Angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra iam non invenietur. 22 Et vox citharoedorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius: et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius: et vox molae non audietur in te amplius: 23 et lux lucernae non lucebit in te amplius: et vox sponsi, et sponsae non audietur adhuc in te: quia mercatores tui erant principes terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes. 24 Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est: et omnium, qui interfecti sunt in terra.
Copyright information for VulgS