Romans 10

Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim iustitiam Dei, et suam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Finis enim legis, Christus, ad iustitiam omni credenti. Moyses enim scripsit, quoniam iustitiam, quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: quis ascendet in caelum? id est, Christum deducere: aut quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare. Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod praedicamus. Quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. 10 Corde enim creditur ad iustitiam: ore autem confessio fit ad salutem. 11 Dicit enim Scriptura: Omnis, qui credit in illum, non confundetur. 12 Non enim est distinctio Iudaei, et Graeci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum. 13 Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. 14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? 15 Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! 16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine quis credidit auditui nostro? 17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. 18 Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. 19 Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam. 20 Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quaerentibus me: palam apparui iis, qui me non interrogabant. 21 Ad Israel autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem mihi.
Copyright information for VulgS