Romans 4

Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? Si enim Abraham ex operibus legis iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo: et reputatam est illi ad iustitiam. Ei autem, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Ei vero, qui non operatur, credenti autem in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam secundum propositum gratiae Dei. Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus: Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum. Beatitudo ergo haec in circumcisione tantum manet, an etiam in praeputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam. 10 Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio. 11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio: ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad iustitiam: 12 et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis, qui sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae. 13 Non enim per legem promissio Abrahae, aut semini eius ut heres esset mundi: sed per iustitiam fidei. 14 Si enim qui ex lege, heredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio. 15 Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex: nec praevaricatio. 16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahae, qui pater est omnium nostrum 17 (sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidisti, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. 18 qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum sicut stellae coeli, et arena maris. 19 Et non est infirmatus in fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum iam fere centum esset annorum: et emortuam vulvam Sarae: 20 In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: 21 plenissime sciens quia quaecumque promisit Deus, potens est et facere. 22 Ideo et reputatum est illi ad iustitiam. 23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad iustitiam: 24 sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Christum Dominum nostrum a mortuis, 25 qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram.
Copyright information for VulgS