Sir 12

Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa. Benefac iusto, et invenies retributionem magnam: et si non ab ipso, certe a Domino. Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est poenitentibus. Da misericordi, et ne suscipias peccatorem: et impiis et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in diem vindictae. Da bono, et non receperis peccatorem. Benefac humili, et non dederis impio: prohibe panes illi dari ne in ipsis potentior te sit: nam duplicia mala invenies in omnibus bonis, quaecumque feceris illi: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam. Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. In bonis viri, inimici illius: in tristitia et in malitia illius, amicus agnitus est. 10 Non credas inimico tuo in aeternum: sicut enim aeramentum, aeruginat nequitia illius: 11 et si humiliatus vadat curvus, adiice animum tuum, et custodi te ab illo. 12 Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam: et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris. 13 Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus, qui appropiant bestiis? et sic qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis eius. 14 Una hora tecum permanebit: si autem declinaveris, non supportabit. 15 In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam. 16 In oculis suis lacrymatur inimicus: et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine: 17 et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem. 18 In oculis suis lacrymatur inimicus, et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas. 19 Caput suum movebit, et plaudet manu, et multa susurrans commutabit vultum suum.
Copyright information for VulgS