Sir 17

Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. Et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute. Numerum dierum, et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum, quae sunt super terram. Posuit timorem illius super omnem carnem, et dominatus est bestiarum et volatilium. Creavit ex ipso adiutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi: et disciplina intellectus replevit illos. Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis. Posuit oculum suum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum, ut nomen sanctificationis collaudent: et gloriari in mirabilibus illius, ut magnalia enarrent operum eius. Addidit illis disciplinam, et legem vitae hereditavit illos. 10 Testamentum aeternum constituit cum illis, et iustitiam et iudicia sua ostendit illis. 11 Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem vocis audierunt aures illorum, et dixit illis: Attendite ab omni iniquo. 12 Et mandavit illis unicuique de proximo suo. 13 Viae illorum coram ipso sunt semper, non sunt absconsae ab oculis ipsius. 14 In unamquamque gentem praeposuit rectorem: 15 et pars Dei, Israel facta est manifesta. 16 Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei: et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum. 17 Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei. 18 Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit: 19 et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terrae. 20 Poenitentibus autem dedit viam iustitiae, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis. 21 Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua: 22 precare ante faciem Domini, et minue offendicula. 23 Revertere ad Dominum, et avertere ab iniustitia tua, et nimis odito execrationem: 24 et cognosce iustitias et iudicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei. 25 In partes vade saeculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo. 26 Non demoreris in errore impiorum, ante mortem confitere. A mortuo quasi nihil, perit confessio. 27 Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis: et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius. 28 Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se! 29 Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiae placuerunt. 30 Quid lucidius sole? et hic deficiet. Aut quid nequius excogitavit caro et sanguis? et hoc arguetur. 31 Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit: et omnes homines terra et cinis.
Copyright information for VulgS