Sir 24

Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur, et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur, et in medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur, et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens: Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam: Ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram: Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. Gyrum caeli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi, in fluctibus maris ambulavi, et in omni terra steti: et in omni populo, 10 et in omni gente primatum habui: 11 et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi: et in his omnibus requiem quaesivi, et in hereditate Domini morabor. 12 Tunc praecepit, et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo, 13 et dixit mihi: In Iacob inhabita, et in Israel hereditare, et in electis meis mitte radices. 14 Ab initio, et ante saecula creata sum, et usque ad futurum saeculum non desinam, et in habitatione sancta coram ipso ministravi. 15 Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Ierusalem potestas mea. 16 Et radicavi in populo honorificato, et in partes Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. 17 Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion: 18 quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosae in Iericho: 19 Quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis. 20 Sicut cinnamomum, et balsamum aromatizans odorem dedi: quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris: 21 et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus. 22 Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiae. 23 Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis. 24 Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. 25 In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis. 26 Transite ad me omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini: 27 Spiritus enim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum: 28 Memoria mea in generatione saeculorum. 29 Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. 30 Qui audit me, non confundetur: et qui operantur in me, non peccabunt: 31 Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. 32 Haec omnia liber vitae, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis. 33 Legem mandavit Moyses in praeceptis iustitiarum, et hereditatem domui Iacob, et Israel promissiones. 34 Posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum. 35 Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum. 36 Qui adimplet quasi Euphrates sensum: qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis. 37 Qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Gehon in die vindemiae. 38 Qui perficit primus scire ipsam, et infirmior non investigabit eam. 39 A mari enim abundabit cogitatio eius, et consilium illius in abysso magna. 40 Ego sapientiam effudi flumina. 41 Ego quasi trames aquae immensae de fluvio, ego quasi fluvius Dorix, et sicut aquaeductus exivi de paradiso. 42 dixi: Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. 43 Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare: 44 quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. 45 Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino. 46 Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quaerentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum. 47 Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem.
Copyright information for VulgS