Sir 29

Qui facit misericordiam, foeneratur proximo suo: et qui praevalet manu, mandata servat. Foenerare proximo tuo in tempore necessitatis illius, et iterum redde proximo in tempore suo. Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. Multi quasi inventionem aestimaverunt foenus, et praestiterunt molestiam his, qui se adiuverunt. Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam: et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba taedii et murmurationum, et tempus causabitur: si autem potuerit reddere, adversabitur, solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem: sin autem fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis: et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. 10 Multi non causa nequitiae foenerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt. 11 Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum. 12 Propter mandatum assume pauperem: et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum. 13 Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum: et non abscondas illam sub lapide in perditionem. 14 Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. 15 Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo. 16 Super scutum potentis, 17 et super lanceam 18 adversus inimicum tuum pugnabit. 19 Vir bonus fidem facit proximo suo: et qui perdiderit confusionem, derelinquet sibi. 20 Gratiam fideiussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam. 21 Repromissorem fugit peccator et immundus. 22 Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se. 23 Vir repromittit de proximo suo: et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo. 24 Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris. 25 Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis. 26 Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere, incidet in iudicium. 27 Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas. 28 Initium vitae hominis aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. 29 Melior est victus pauperis sub tegmine asserum, quam epulae splendidae in peregre sine domicilio. 30 Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies. 31 Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os. 32 Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad haec amara audiet. 33 Transi hospes, et orna mensam: et quae in manu habes, ciba ceteros. 34 Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater. 35 Gravia haec homini habenti sensum: Correptio domus, et improperium foeneratoris.
Copyright information for VulgS