Sir 31

Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum. Cogitatus praescientiae avertit sensum, et infirmitas gravis sobriam facit animam. Laboravit dives in congregatione substantiae, et in requie sua replebitur bonis suis. Laboravit pauper in diminutione victus, et in fine inops fit. Qui aurum diligit, non iustificabitur: et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea. Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie ipsius perditio illorum. Lignum offensionis est aurum sacrificantium: vae illis, qui sectantur illud, et omnis imprudens deperiet in illo. Beatus dives, qui inventus est sine macula: et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia, et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua. 10 Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria aeterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus: facere mala, et non fecit: 11 ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis Ecclesia sanctorum. 12 Supra mensam magnam sedisti? non aperies super illam faucem tuam prior. 13 Non dicas: Multa sunt, quae super illam sunt: 14 memento quoniam malus est oculus nequam. 15 Nequius oculo quid creatum est? ideo ab omni facie sua lacrymabitur. cum viderit, 16 ne extendas manum tuam prior, et invidia contaminatus erubescas. 17 Ne comprimaris in convivio. 18 Intellige quae sunt proximi tui ex teipso: 19 utere quasi homo frugi his, quae tibi apponuntur: ne, cum manducas multum, odio habearis. 20 Cessa prior causa disciplinae: et noli nimius esse, ne forte offendas. 21 Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam, nec prior poscas bibere. 22 Quam sufficiens est homini eruditio vinum exiguum, et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem. 23 Vigilia, cholera, et tortura viro infrunito: 24 somnus sanitatis in homine parco. dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur. 25 Et si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome: et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem. 26 Audi me fili, et ne spernas me: et in novissimo invenies verba mea. 27 In omnibus operibus tuis esto velox, et omnis infirmitas non occurret tibi. 28 Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele. 29 Nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiae illius verum est. 30 Delectantes in vino noli provocare: multos enim exterminavit vinum. 31 Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum. 32 Aequa vita hominibus vinum: si bibas illud moderate, eris sobrius. 33 Quae vita est, quae minuitur vino? 34 Quid defraudat vitam? Mors. 35 Vinum in iucunditatem creatum est, et non in ebrietatem, ab initio. 36 Exultatio animae et cordis vinum moderate potatum. 37 Sanitas est animae et corpori sobrius potus. 38 Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit. 39 Amaritudo animae vinum multum potatum. 40 Ebrietatis animositas, imprudentis offensio, minorans virtutem, et faciens vulnera. 41 In convivio vini non arguas proximum: et non despicias eum in iucunditate illius: 42 verba improperii non dicas illi: et non premas illum repetendo.
Copyright information for VulgS