Sir 32

Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis. Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe: ut laeteris propter illos, et ornamentum gratiae accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis. Loquere maior natu: decet enim te primum verbum diligenti scientiam, et non impedias musicam. Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua. Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini. Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino. Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. 10 Adolescens loquere in tua causa vix. 11 Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. 12 In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quaerens. 13 In medio magnatorum non praesumas: et ubi sunt senes, non multum loquaris. 14 Ante grandinem praeibit coruscatio: et ante verecundiam praeibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. 15 Et hora surgendi non te trices: praecurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude, 16 et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo. 17 Et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit te, et inebriantem te ab omnibus bonis suis. 18 Qui timet Dominum, excipiet doctrinam eius: et qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem. 19 Qui quaerit legem, replebitur ab ea: et qui insidiose agit, scandalizabitur ab ea. 20 Qui timent Dominum, invenient iudicium iustum, et iustitias quasi lumen accendent. 21 Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. 22 Vir consilii non disperdet intelligentiam, alienus et superbus non pertimescet timorem: 23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur. 24 Fili sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebis. 25 In via ruinae non eas, et non offendes in lapides: nec credas te viae laboriosae, ne ponas animae tuae scandalum: 26 a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende. 27 In omni opere tuo crede ex fide animae tuae: hoc est enim conservatio mandatorum. 28 Qui credit Deo, attendit mandatis: et qui confidit in illo, non minorabitur.
Copyright information for VulgS