Sir 36

Miserere nostri Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum: et immitte timorem tuum super Gentes, quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. Alleva manum tuam super Gentes alienas, ut videant potentiam tuam. Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis, ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est Deus praeter te Domine. Innova signa, et immuta mirabilia. Glorifica manum, et brachium dextrum. Excita furorem, et effunde iram. Tolle adversarium, et afflige inimicum. 10 Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua. 11 In ira flammae devoretur qui salvatur: et qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem. 12 Contere caput principum inimicorum, dicentium: Non est alius praeter nos. 13 Congrega omnes tribus Iacob: ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua: et hereditabis eos, sicut ab initio. 14 Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum: et Israel, quem coaequasti primogenito tuo. 15 Miserere civitati sanctificationis tuae Ierusalem, civitati requiei tuae. 16 Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum. 17 Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores. 18 Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur: et exaudi orationes servorum tuorum 19 secundum benedictionem Aaron da populo tuo, et dirige nos in viam iustitiae, et sciant omnes qui habitant terram, quia tu es Deus conspector saeculorum. 20 Omnem escam manducabit venter, et est cibus cibo melior. 21 Fauces contingunt cibum ferae, et cor insensatum verba mendacia. 22 Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi. 23 Omnem masculum excipiet mulier: et est filia melior filia. 24 Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. 25 Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiae: non est vir illius secundum filios hominum. 26 Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem: adiutorium secundum illum est, et columna ut requies. 27 Ubi non est sepes, diripietur possessio: et ubi non est mulier, ingemiscit egens. 28 Quis credit ei, qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem?
Copyright information for VulgS