Sir 38

Honora medicum propter necessitatem: enim illum creavit Altissimus. A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem. Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur. Altissimus creavit de terra medicinam, et vir prudens non abhorrebit illam. Nonne a ligno indulcata est aqua amara? ut cognosceretur virtus eius ab homine. Ad agnitionem hominum virtus illorum, et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis. In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis, et non consummabuntur opera eius. Pax enim Dei super faciem terrae. Fili in tua infirmitate ne despicias te ipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te. 10 Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum. 11 Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico: 12 etenim illum Dominus creavit: et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria. 13 Est enim tempus quando in manus illorum incurras: 14 ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum. 15 Qui delinquit in conspectu eius, qui fecit eum, incidet in manus medici. 16 Fili in mortuum produc lacrymas, et quasi dira passus incipe plorare, et secundum iudicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius. 17 Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam, 18 et fac luctum secundum meritum eius uno die, vel duobus propter detractionem. 19 A tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem. 20 In abductione permanet tristitia: et substantia inopis secundum cor eius. 21 Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te: et memento novissimorum, 22 noli oblivisci: neque enim est conversio, et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis. 23 Memor esto iudicii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie. 24 In requie mortui requiescere fac memoriam eius, et consolare illum in exitu spiritus sui. 25 Sapientiam scribe in tempore vacuitatis: et qui minoratur actu, sapientiam percipiet: quia sapientia replebitur 26 qui tenet aratrum, et qui gloriatur in iaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum. 27 Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia eius in sagina vaccarum. 28 Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit, qui sculpit signaculo sculptilia, et assiduitas eius variat picturam: cor suum dabit in similitudinem picturae, et vigilia sua perficiet opus. 29 Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem, et considerans opus ferri: Vapor ignis uret carnes eius, et in calore fornacis concertatur: 30 Vox mallei innovat aurem eius, et contra similitudinem vasis oculus eius: 31 Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit imperfectionem. 32 Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in solicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio eius. 33 In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam. 34 Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem. 35 Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est. 36 sine his omnibus non aedificatur civitas. 37 Et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient. 38 Super sellam iudicis non sedebunt, et testamentum iudicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et iudicium, et in parabolis non invenientur: 39 sed creaturam aevi confirmabunt, et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi.
Copyright information for VulgS