Sir 39

Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit. Narrationem virorum nominatorum conservabit, et in versutias parabolarum simul introibit. Occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur. In medio magnatorum ministrabit, et in conspectu praesidis apparebit. In terram alienigenarum gentium pertransiet: bona enim et mala in omnibus tentabit. Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. Aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur. Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiae replebit illum: et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae, et in oratione confitebitur Domino: 10 ipse diriget consilium eius, et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur. 11 Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae, et in lege testamenti Domini gloriabitur. 12 Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur. 13 Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem. 14 Sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enunciabit ecclesia. 15 Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille: et si requieverit, proderit illi. 16 Adhuc consiliabor ut enarrem: ut furore enim repletus sum. 17 In voce dicit: Obaudite me divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate. 18 Quasi Libanus odorem suavitatis habete. 19 Florete flores, quasi lilium, et date odorem, et frondete in gratiam, et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis. 20 Date nomini eius magnificentiam, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, et in canticis labiorum, et citharis, et sic dicetis in confessione: 21 Opera Domini universa bona valde. 22 In verbo eius stetit aqua sicut congeries: et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum: 23 quoniam in praecepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salute ipsius. 24 Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis eius. 25 A saeculo usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu eius. 26 Non est dicere: Quid est hoc, aut quid est istud? omnia enim in tempore suo quaerentur. 27 Benedictio illius quasi fluvius inundavit. 28 quomodo cataclysmus aridam inebriavit, sic ira ipsius gentes, quae non exquisierunt eum, hereditabit. 29 Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra: et viae illius viis illorum directae sunt: sic peccatoribus offensiones in ira eius. 30 Bona bonis creata sunt ab initio, sic nequissimis bona et mala. 31 Initium necessariae rei vitae hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel et botrus uvae, et oleum, et vestimentum. 32 Haec omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur. 33 Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua: 34 in tempore consummationis effundent virtutem: et furorem eius, qui fecit illos, confundent. 35 Ignis, grando, fames, et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt: 36 bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et romphaea vindicans in exterminium impios. 37 In mandatis eius epulabuntur, et super terram in necessitatem praeparabuntur, et in temporibus suis non praeterient verbum. 38 Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum, et cogitavi, et scripta dimisi. 39 Omnia opera Domini bona, et omne opus hora sua subministrabit. 40 Non est dicere: Hoc illo nequius est: omnia enim in tempore suo comprobabuntur. 41 Et nunc in omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini.
Copyright information for VulgS