Sir 40

Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae, in matrem omnium. Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio expectationis, et dies finitionis: a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere: ab eo, qui utitur hyacintho, et portat coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio, et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam eius. Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus. Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli. In tempore salutis suae exurrexit, et admirans ad nullum timorem: cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum. Ad haec mors, sanguis, contentio, et romphaea, oppressiones, fames, et contritio, et flagella: 10 super iniquos creata sunt haec omnia, et propter illos factus est cataclysmus. 11 Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur, et omnes aquae in mare revertentur. 12 Omne munus, et iniquitas delebitur, et fides in saeculum stabit. 13 Substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt. 14 In aperiendo manus suas pius laetabitur: sic praevaricatores in consummatione tabescent. 15 Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos, et radices immundae super cacumen petrae sonabunt. 16 Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne foenum evelletur. 17 Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in saeculum permanet. 18 Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum. 19 Filii, et aedificatio civitatis confirmabit nomen, et super haec mulier immaculata computabitur. 20 Vinum et musica laetificant cor: et super utraque dilectio sapientiae. 21 Tibiae, et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis. 22 Gratiam, et speciem desiderabit oculus tuus, et super haec virides sationes. 23 Amicus, et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro. 24 Fratres in adiutorium in tempore tribulationis, et super eos misericordia liberabit. 25 Aurum et argentum est constitutio pedum: et super utrumque consilium beneplacitum. 26 Facultates et virtutes exaltant cor, et super haec timor Domini. 27 Non est in timore Domini minoratio, et non est in eo inquirere adiutorium. 28 Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum. 29 Fili in tempore vitae tuae ne indigeas: melius est enim mori, quam indigere. 30 Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in cogitatione victus. alit enim animam suam cibis alienis. 31 Vir autem disciplinatus, et eruditus custodiet se. 32 In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre eius ignis ardebit.
Copyright information for VulgS