Sir 44

Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua. Multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo. Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute, et prudentia sua praediti, nunciantes in prophetis dignitatem prophetarum, et imperantes in praesenti populo, et virtute prudentiae populis sanctissima verba. In peritia sua requirentes modos musicos, et narrantes carmina scripturarum. Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes: pacificantes in domibus suis. Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus. Qui de illis nati sunt, reliquerunt nomen narrandi laudes eorum: et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt, quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis. 10 Sed illi viri misericordiae sunt, quorum pietates non defuerunt: 11 cum semine eorum permanent bona, 12 hereditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum: 13 et filii eorum propter illos usque in aeternum manent: semen eorum et gloria eorum non derelinquetur. 14 Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generatione et generationem. 15 Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nunciet ecclesia. 16 Henoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus poenitentiam. 17 Noe inventus est perfectus, iustus, et in tempore iracundiae factus est reconciliatio. 18 Ideo dimissum est reliquum terrae, cum factum est diluvium. 19 Testamenta saeculi posita sunt apud illum, ne deleri possit diluvio omnis caro. 20 Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria: qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo. 21 In carne eius stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis. 22 Ideo iureiurando dedit illi gloriam in gente sua, crescere illum quasi terrae cumulum, 23 et ut stellas exaltare semen eius, et hereditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terrae. 24 Et in Isaac eodem modo fecit propter Abraham patrem eius. 25 Benedictionem omnium Gentium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Iacob. 26 Agnovit eum in benedictionibus suis, et dedit illi hereditatem, et divisit illi partem in tribubus duodecim. 27 Et conservavit illi homines misericordiae, invenientes gratiam in oculis omnis carnis.
Copyright information for VulgS