Sir 49

Memoria Iosiae in compositionem odoris facta opus pigmentarii. In omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria, et ut musica in convivio vini. Ipse est directus divinitus in poenitentiam gentis, et tulit abominationes impietatis. Et gubernavit ad Dominum cor ipsius, et in diebus peccatorum corroboravit pietatem. Praeter David, et Ezechiam, et Iosiam, omnes peccatum commiserunt: nam reliquerunt legem Altissimi reges Iuda, et contempserunt timorem Dei. Dederunt enim regnum suum aliis, et gloriam suam alienigenae genti. Incenderunt electam sanctitatis civitatem, et desertas fecerunt vias ipsius in manu Ieremiae. Nam male tractaverunt illum, qui a ventre matris consecratus est propheta, evertere, et eruere, et perdere, et iterum aedificare, et renovare. 10 Ezechiel qui vidit conspectum gloriae, quam ostendit illi in curru Cherubim. 11 Nam commemoratus est inimicorum in imbre, benefacere illis, qui ostenderunt rectas vias. 12 Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo: nam corroboraverunt Iacob, et redemerunt se in fide virtutis. 13 Quomodo amplificemus Zorobabel? nam et ipse quasi signum in dextera manu Israel, 14 et Iesum filium Iosedec? qui in diebus suis aedificaverunt domum, et exaltaverunt templum sanctum Domino, paratum in gloriam sempiternam. 15 Et Nehemias in memoriam multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras. 16 Nemo natus est in terra qualis Henoch: nam et ipse receptus est a terra. 17 Neque et Ioseph, qui natus est homo, princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi: 18 et ossa ipsius visitata sunt, et post mortem prophetaverunt. 19 Seth, et Sem apud homines gloriam adepti sunt: et super omnem animam in origine Adam.
Copyright information for VulgS