Sir 5

Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis. Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui: et ne dixeris: Quomodo potui? aut quis me subiiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. Ne dixeris: Peccavi, et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adiicias peccatum super peccatum. Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur. Misericordia enim, et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te. 10 Noli anxius esse in divitiis iniustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae. 11 Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam. sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. 12 Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia, et prosequatur te verbum pacis et iustitiae. 13 Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei, ut intelligas: et cum sapientia proferas responsum verum. 14 Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. 15 Honor et gloria in sermone sensati, lingua vero imprudentis subversio est ipsius. 16 Non appelleris in vita tua susurro, et lingua tua ne capiaris, et confundaris. 17 Super furem enim est confusio et poenitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. 18 Iustifica pusillum, et magnum similiter.
Copyright information for VulgS