Sir 50

Simon Oniae filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum. Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, duplex aedificatio et excelsi parietes templi. In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum, et quasi mare adimpleti sunt supra modum. Qui curavit gentem suam, et liberavit eam a perditione. Qui praevaluit amplificare civitatem, qui adeptus est gloriam in conversatione gentis: et ingressum domus, et atrii amplificavit. Quasi stella matutina in medio nebulae, et quasi luna plena in diebus suis lucet. Et quasi Sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei. Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quae sunt in transitu aquae, et quasi thus redolens in diebus aestatis. Quasi ignis effulgens, et thus ardens in igne. 10 Quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso. 11 Quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriae, et vestiri eum in consummationem virtutis. 12 In ascensu altaris sancti, gloriam dedit sanctitatis amictum. 13 In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans iuxta aram. Et circa illum corona fratrum: quasi plantatio cedri in monte Libano, 14 sic circa illum steterunt quasi rami palmae, et omnes filii Aaron in gloria sua. 15 Oblatio autem Domini in manibus ipsorum, coram omni synagoga Israel: et consummatione fungens in ara, amplificare oblationem excelsi regis, 16 porrexit manum suam in libatione, et libavit de sanguine uvae. 17 Effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso principi. 18 Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt, et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo. 19 Tunc omnis populus simul properaverunt, et ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum Deum suum, et dare preces omnipotenti Deo excelso. 20 Et amplificaverunt psallentes in vocibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitatis plenus. 21 Et rogavit populus Dominum excelsum in prece, usquedum perfectus est honor Domini, et munus suum perfecerunt. 22 Tunc descendens, manus suas extulit in omne congregationem filiorum Israel dare gloriam Deo a labiis suis, et in nomine ipsius gloriari: 23 et iteravit orationem suam, volens ostendere virtutem Dei. 24 Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam: 25 det nobis iucunditatem cordis, et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos: 26 credere nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus suis. 27 Duas gentes odit anima mea: tertia autem non est gens, quam oderim: 28 qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus, qui habitat in Sichimis. 29 Doctrinam sapientiae et disciplinae scripsit in codice isto Iesus filius Sirach Ierosolymita, qui renovavit sapientiam de corde suo. 30 Beatus, qui in istis versatur bonis: qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper. 31 Si enim haec fecerit, ad omnia valebit: quia lux Dei, vestigium eius est.
Copyright information for VulgS