Sir 51

Oratio Iesu filii Sirach: Confitebor tibi Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum. Confitebor nomini tuo: quoniam adiutor et protector factus es mihi, et liberasti corpus meum a perditione, a laqueo linguae iniquae, et a labiis operantium mendacium, et in conspectu astantium factus es mihi adiutor. Et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui a rugientibus, praeparatis ad escam, de manibus quaerentium animam meam, et de portis tribulationum quae circumdederunt me: a pressura flammae, quae circumdedit me, et in medio ignis non sum aestuatus: de altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua iniusta: laudabit usque ad mortem anima mea Dominum, et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum. 10 Circumdederunt me undique, et non erat qui adiuvaret. Respiciens eram ad adiutorium hominum, et non erat. 11 Memoratus sum misericordiae tuae Domine, et operationis tuae, quae a saeculo sunt. 12 quoniam eruis sustinentes te Domine, et liberas eos de manibus gentium. 13 Exaltasti super terram habitationem meam, et pro morte defluente deprecatus sum. 14 Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis meae, et in tempore superborum sine adiutorio. 15 Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione, et exaudita est oratio mea. 16 Et liberasti me de perditione, et eripuisti me de tempore iniquo. 17 Propterea confitebor, et laudem dicam tibi, et benedicam nomini Domini. 18 Cum adhuc iunior essem, priusquam oberrarem, quaesivi sapientiam palam in oratione mea. 19 Ante tempus postulabam pro illis, et usque in novissimis inquiram eam. Et florebit tamquam praecox uva, 20 laetatum est cor meum in ea. Ambulavit pes meus iter rectum, a iuventute mea investigabam eam. 21 Inclinavi modico aurem meam, et excepi illam. 22 Multam inveni in meipso sapientiam, et multum profeci in ea. 23 Danti mihi sapientiam, dabo gloriam. 24 Consiliatus sum enim ut facerem illam: zelatus sum bonum, et non confundar. 25 Colluctata est anima mea in illa, et in faciendo eam confirmatus sum. 26 Manus meas extendi in altum, et in sapientia eius luxit anima mea, et ignorantias meas illuminavit. 27 Animam meam direxi ad illam, et in agnitione inveni eam. 28 Possedi cum ipsa cor ab initio: propter hoc non derelinquar. 29 Venter meus conturbatus est quaerendo illam: propterea bonam possidebo possessionem. 30 Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam: et in ipsa laudabo eum. 31 Appropiate ad me indocti, et congregate vos in domum disciplinae. 32 quid adhuc retardatis? et quid dicitis in his? animae vestrae sitiunt vehementer. 33 Aperui os meum, et locutus sum: Comparate vobis sine argento, 34 et collum vestrum subiicite iugo, et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam. 35 Videte oculis vestris quia modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem. 36 Assumite disciplinam in multo numero argenti, et copiosum aurum possidete in ea. 37 Laetetur anima vestra in misericordia eius, et non confundemini in laude ipsius. 38 Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo.
Copyright information for VulgS