Sir 7

Noli facere mala, et non te apprehendent. Discede ab iniquo, et deficient mala abs te. Fili, non semines mala in sulcis iniustitiae, et non metes ea in septuplum. Noli quaerere ab homine ducatum, neque a rege cathedram honoris. Non te iustifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle videri sapiens. Noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in agilitate tua. Non pecces in multitudinem civitatis, nec te immittas in populum, neque alliges duplicia peccata: nec enim in uno eris immunis. Noli esse pusillanimis in animo tuo: 10 exorare, et facere eleemosynam ne despicias. 11 Ne dicas: In multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet. 12 Non irrideas hominem in amaritudine animae: est enim qui humiliat et exaltat, circumspector Deus. 13 Noli amare mendacium adversus fratrem tuum: neque in amicum similiter facias. 14 Noli velle mentiri omne mendacium: assiduitas enim illius non est bona. 15 Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum, et non iteres verbum in oratione tua. 16 Non oderis laboriosa opera, et rusticationem creatam ab Altissimo. 17 Non te reputes in multitudine indisciplinatorum. 18 Memento irae, quoniam non tardabit. 19 Humilia valde spiritum tuum: quoniam vindicta carnis impii, ignis et vermis. 20 Noli praevaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem charissimum auro spreveris. 21 Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini: gratia enim verecundiae illius super aurum. 22 Non laedas servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem animam suam. 23 Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua, non defraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum. 24 Pecora tibi sunt? attende illis: et si sunt utilia, perseverent apud te. 25 Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum. 26 Filiae tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. 27 Trade filiam, et grande opus feceris, et homini sensato da illam. 28 Mulier si est tibi secundum animam tuam, non proiicias illam: et odibili non credas te in toto corde. 29 Honora patrem tuum, et gemitus matris tuae ne obliviscaris: 30 memento quoniam nisi per illos natus non fuisses: et retribue illis, quomodo et illi tibi. 31 In tota anima tua time Dominum, et sacerdotes illius sanctifica. 32 In omni virtute tua dilige eum qui te fecit: et ministros eius ne derelinquas. 33 Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis. 34 Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis: et de negligentia tua purga te cum paucis. 35 Datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum: 36 et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio, et benedictio tua. 37 Gratia dati in conspectu omnis viventis, et mortuo non prohibeas gratiam. 38 Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula. 39 Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis. 40 In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis.
Copyright information for VulgS