Titus 3

Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. Cum autem benignitas, et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei: non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum: ut iustificati gratia ipsius, heredes simus secundum spem vitae aeternae. Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona, et utilia hominibus. Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita. sunt enim inutiles, et vanae. 10 Haereticum hominem post unam, et secundam correptionem devita: 11 sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus. 12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare. 13 Zenam legisperitum, et Apollo solicite praemitte, ut nihil illis desit. 14 Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi. 15 Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos, qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
Copyright information for VulgS