Tob 13

Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit: Magnus es Domine in aeternum, et in omnia saecula regnum tuum: quoniam tu flagellas, et salvas: deducis ad inferos, et reducis: et non est qui effugiat manum tuam. Confitemini Domino filii Israel, et in conspectu gentium laudate eum: quoniam ideo dispersit vos inter gentes, quae ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia eius, et faciatis scire eos, quia non est alius Deus omnipotens praeter eum. Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras: et ipse salvabit nos propter misericordiam suam. Aspicite ergo quae fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi: regemque saeculorum exaltate in operibus vestris. Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi: quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem. Convertimini itaque peccatores, et facite iustitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam. Ego autem, et anima mea in eo laetabimur. 10 Benedicite Dominum omnes electi eius: agite dies laetitiae, et confitemini illi. 11 Ierusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum. 12 Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia saecula saeculorum. 13 Luce splendida fulgebis: et omnes fines terrae adorabunt te. 14 Nationes ex longinquo ad te venient: et munera deferentes, adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt. 15 Nomen enim magnum invocabunt in te. 16 Maledicti erunt qui contempserint te: et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te: benedictique erunt qui aedificaverint te. 17 Tu autem laetaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum. 18 Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua. 19 Anima mea benedic Dominum, quoniam liberavit Ierusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus eius, Dominus Deus noster. 20 Beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Ierusalem. 21 Portae Ierusalem ex sapphiro et smaragdo aedificabuntur: et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius. 22 Ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur: et per vicos eius alleluia cantabitur. 23 Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum eius in saecula saeculorum super eam. Amen.
Copyright information for VulgS