Wis 1

Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum: quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum: apparet autem eis, qui fidem habent in illum: perversae enim cogitationes separant a Deo: probata autem virtus corripit insipientes. quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. Benignus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit maledictum a labiis suis: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguae eius auditor. Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum: et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis. Propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere, nec praeteriet illum corripiens iudicium. In cogitationibus enim impii interrogatio erit: sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius. 10 Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. 11 Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit: os autem, quod mentitur, occidit animam. 12 Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. 13 Quoniam Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum. 14 Creavit enim, ut essent omnia: et sanabiles fecit nationes orbis terrarum: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. 15 Iustitia enim perpetua est, et immortalis iniustitia autem mortis est acquisitio. 16 Impii autem manibus et verbis accersierunt illam: et aestimantes illam amicam, defluxerunt, et sponsiones posuerunt ad illam: quoniam morte digni sunt qui sunt ex parte illius.
Copyright information for VulgS