Wis 11

Direxit opera eorum in manibus prophetae sancti. Iter fecerunt per deserta, quae non habitabantur: et in locis desertis fixerunt casas. Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt. Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro. Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum, a defectione potus sui, cum abundarent filii Israel, laetati sunt; per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est. Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti iniustis. Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate, ostendens per sitim, quae tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares. 10 Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur. 11 Hos quidem tamquam pater monens probasti: illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti. 12 Absentes enim et praesentes similiter torquebantur. 13 Duplex enim illos acceperat taedium, et gemitus cum memoria praeteritorum. 14 Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus. 15 Quem enim in expositione prava proiectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt: non similiter iustis faciens. 16 Pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes, et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam: 17 ut scirent quia per quae peccat quis, per haec et torquetur. 18 Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones, 19 aut novi generis ira plenas, aut ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes: 20 quarum non solum laesura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. 21 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuae: sed omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti. 22 Multum enim valere, tibi soli supererat semper: et virtuti brachii tui quis resistet? 23 Quoniam tamquam momentum staterae, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram. 24 Sed misereris omnium, quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. 25 Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti: nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti. 26 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset, conservaretur? 27 Parcis autem omnibus: quoniam tua sunt Domine, qui amas animas.
Copyright information for VulgS