Wis 2

Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum, et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis: quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus: quoniam fumus flatus est in naribus nostris: et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum: qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer, et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata: et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum. Umbrae enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur. Venite ergo, et fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter. Vino pretioso et unguentis nos impleamus: et non praetereat nos flos temporis. Coronemus nos rosis antequam marcescant: nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra. Nemo nostrum exors sit luxuriae nostrae: ubique relinquamus signa laetitiae: quoniam haec est pars nostra, et haec est sors. 10 Opprimamus pauperem iustum, et non parcamus viduae, nec veterano, nec revereamur canos multi temporis. 11 Sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae: quod enim infirmum est, inutile invenitur. 12 Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae. 13 Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. 14 Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. 15 Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae eius. 16 Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et praefert novissima iustorum, et gloriatur patrem se habere Deum. 17 Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quae ventura sunt illi, et sciemus quae erunt novissima illius. 18 Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum. 19 Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam eius, et probemus patientiam illius. 20 Morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei respectus ex sermonibus illius. 21 Haec cogitaverunt, et erraverunt: excaecavit enim illos malitia eorum. 22 Et nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem speraverunt iustitiae, nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum. 23 Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suae fecit illum. 24 Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum: 25 imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
Copyright information for VulgS