Wis 5

Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis, gementes prae angustia spiritus, et dicentes intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes. Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore: ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et Sol intelligentiae non est ortus nobis. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum iactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuncius percurrens, 10 et tamquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam: cuius, cum praeterierit, non est vestigium invenire, neque semitam carinae illius in fluctibus: 11 aut tamquam avis, quae transvolat in aere, cuius nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum: et scindens per vim itineris aerem: commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius: 12 aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aer continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius: 13 sic et nos nati continuo desivimus esse: et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere: in malignitate autem nostra consumpti sumus. 14 Talia dixerunt in inferno hi, qui peccaverunt: 15 quoniam spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur: et tamquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur: et tamquam fumus, qui a vento diffusus est: et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis. 16 Iusti autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. 17 Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos. 18 Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. 19 Induet pro thorace iustitiam, et accipiet pro galea iudicium certum. 20 sumet scutum inexpugnabile aequitatem: 21 acuet autem diram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. 22 Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient. 23 Et a petrosa ira plene mittentur grandines, excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. 24 Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos: et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium.
Copyright information for VulgS