Zechariah 2

Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum. Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut metiar Ierusalem, et videam quanta sit latitudo eius, et quanta longitudo eius. Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum eius. Et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum, et iumentorum in medio eius. Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu: et in gloria ero in medio eius. O, o fugite de terra Aquilonis, dicit Dominus: quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus. O Sion, fuge quae habitas apud filiam Babylonis: quia haec dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes, quae spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei: quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praedae his, qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. 10 Lauda, et laetare filia Sion: quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus. 11 Et applicabuntur Gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. 12 Et possidebit Dominus Iuda partem suam in terra sanctificata: et eliget adhuc Ierusalem. 13 Sileat omnis caro a facie Domini: quia consurrexit de habitaculo sancto suo.
Copyright information for VulgS