1 Chronicles 12

hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes sagittas de fratribus Saul ex Beniamin princeps Ahiezer et Ioas filii Sammaa Gabathites et Iazihel et Phallet filii Azmoth et Baracha et Ieu Anathothites Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta Hieremias et Iezihel et Iohanan et Iezbad Gaderothites Eluzai et Ierimuth et Baalia et Samaria et Saphatia Aruphites Helcana et Iesia et Azrahel et Ioezer et Iesbaam de Careim Ioeela quoque et Zabadia filii Ieroam de Gedor sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum et hastam facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus Ezer princeps Obdias secundus Eliab tertius 10 Masmana quartus Hieremias quintus 11 Hetthi sextus Helihel septimus 12 Iohanan octavus Helzebad nonus 13 Hieremias decimus Bachannai undecimus 14 hii de filiis Gad principes exercitus novissimus centum militibus praeerat et maximus mille 15 isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo quando inundare consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem 16 venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium in quo morabatur David 17 egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet 18 spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmae 19 porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul 20 quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michahel et Iozabad et Heliu et Salathi principes milium in Manasse 21 hii praebuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu 22 sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei

23 iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini 24 filii Iuda portantes clypeum et hastam sex milia octingenti expediti ad proelium 25 de filiis Symeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum 26 de filiis Levi quattuor milia sescenti 27 Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia septingenti 28 Sadoc etiam puer egregiae indolis et domus patris eius principes viginti duo 29 de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul 30 porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis 31 et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David 32 de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur 33 porro de Zabulon qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi armis bellicis quinquaginta milia venerunt in auxilium non in corde duplici 34 et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem milia 35 de Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia sescentorum 36 et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes quadraginta milia 37 trans Iordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia 38 omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israhel sed et omnes reliqui ex Israhel uno corde erant ut rex fieret David 39 fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes praeparaverunt enim eis fratres sui 40 sed et qui iuxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israhel

Copyright information for VulgJ