1 Chronicles 27

filii autem Israhel secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli praeerant primae turmae in primo mense Isboam praeerat filius Zabdihel et sub eo viginti quattuor milia de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdos et in divisione sua viginti quattuor milia ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius quartus mense quarto Asahel frater Ioab et Zabadias filius eius post eum et in turma eius viginti quattuor milia quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites et in turma eius viginti quattuor milia sextus mense sexto Hira filius Acces Thecuites et in turma eius viginti quattuor milia 10 septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia 11 octavus mense octavo Sobochai Asothites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia 12 nonus mense nono Abiezer Anathothites de filiis Iemini et in turma eius viginti quattuor milia 13 decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia 14 undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia 15 duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe Gothonihel et in turma eius viginti quattuor milia

16 porro tribubus praeerant Israhel Rubenitis dux Eliezer filius Zechri Symeonitis dux Saphatias filius Macha 17 Levitis Asabias filius Camuhel Aaronitis Sadoc 18 Iuda Heliu frater David Isachar Amri filius Michahel 19 Zabulonitis Iesmaias filius Abdiae Nepthalitibus Ierimoth filius Ozihel 20 filiis Ephraim Osee filius Ozaziu dimidio tribus Manasse Iohel filius Phadiae 21 et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zacchariae Beniamin autem Iasihel filius Abner 22 Dan vero Ezrihel filius Hieroam hii principes filiorum Israhel 23 noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israhel quasi stellas caeli 24 Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David 25 super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae 26 operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram praeerat Ezri filius Chelub 27 vinearumque cultoribus Semeias Ramathites cellis autem vinariis Zabdias Aphonites 28 nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus Balanan Gaderites super apothecas autem olei Ioas 29 porro armentis quae pascebantur in Sarona praepositus fuit Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli 30 super camelos vero Ubil Ismahelites et super asinos Iadias Meronathites 31 super oves quoque Iaziz Agarenus omnes hii principes substantiae regis David 32 Ionathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus ipse et Iaihel filius Achamoni erant cum filiis regis 33 Ahitophel etiam consiliarius regis et Husi Arachites amicus regis 34 post Ahitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar princeps autem exercitus regis erat Ioab

Copyright information for VulgJ